라틴어 문장 검색

nam et Cicero in oeconomicis sic dicit, et Plautus ait "sexagenos in dies scrobes". minor autem est Lucani et Gracchi auctoritas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2882)
"si memor es, de quo mihi sit Proserpina nata, dimidium curae debet habere tuae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권408)
"en ego dimidium vestri parsque altera voti, cernite, sim qualis, qui modo qualis eram!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권276)
et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 199:1)
quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quae sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 117:3)
Alexander cuidam civitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittenti "Eo," inquit, " proposito in Asiam veni, ut non id acciperem, quod dedissetis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 10:1)
Athenis dimidium licet, Alexandriae totum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 6:13)
Qui cum in illa prouincia duobus annis ac dimidio ecclesiam gloriosissime rexisset, adfuit superno dispensante iudicio tempus, de quo loquitur Ecclesiastes, quia:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.12)
sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat vexillum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 108:2)
quod istud consilium est, ibi malle decernere ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum tot proeliis et tam diuturna ac gravi militia fessum pugnandum sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 640:1)
non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 147:1)
dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 93:1)
inter cetera sexageni ferme iuvenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 111:1)
) Ibi scrobes ecfodito plus sexagenos in die.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 279)
sic adsueta tuis semper Victoria castris nunc quoque se praestet notaque signa petat, Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis, ponat et in nitida laurea serta coma, per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, auspicium cui das grande deosque tuos, dimidioque tui praesens es et aspicis urbem, dimidio procul es saevaque bella geris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 175)

SEARCH

MENU NAVIGATION